Chez les TEMPLIERS:

 

EXTRAITS DU SITE :    http://www.mediterranees.net/moyen_age/index.html

 

 

·  Le Procès des Templiers de Jules Michelet (1841)
Extraits

·  Histoire de France de Jules Michelet (édition de 1876)
t.IV, livre V, chapitres III et IV
sur la destruction de l'ordre du Temple

 

 

L'interrogatoire des Templiers du Masdéu in Michelet, Le procès des Templiers

http://www.mediterranees.net/moyen_age/templiers/reponses5.html

 

EXTRAIT:

 

"Ad LXXXVI articulum diligenter interrogatus, respondit quod frater Raymundus de Baco preceptor domus Mansi Dei ordinis supradicti recepit ipsum in ecclesia dicte domus, jam fere fuerunt XXXVII anni vel circa elapsi, intra festum sancti Martini et Natale Domini proxime preteritum, presentibus Petro de Camporotundo, Johanne Troyn, Arnaldo Rocha cambrerio, deffunctis nunc, et Jordano de Pulcrovisu fratribus dicte domus, et aliis multis fratribus dicti ordinis. Que autem observancia et quis modus sue recepcionis fuit, dixit se non recordari plene ; cum sit senex et semper deditus ruri et custodie animalium dicte domus. Iterum sue ignorantie est lapsus longissimi temporis antedicti."

 L'interrogatoire des Templiers du Masdéu in Michelet, Le procès des Templiers
http://www.mediterranees.net/moyen_age/templiers/reponses.html

 

EXTRAIT:

 

"De qua quidem citacione facta per dictum officialem idem officialis fecit fieri publicum instrumentum sub tenore qui sequitur : Noverint universi quod veniens discretus vir Jacobus Martinus officialis Elnensis, ad domum Mansi Dei milicie Templi diocesis Elnensis, et in eadem domo existens, vocari fecit ad se omnes et singulos fratres in eadem domo captos, et detentos in ecclesia seu capella ejusdem domus. Et dictis fratribus inibi congregatis, idem dominus officialis eis legi fecit, per me notarium infrascriptum, quamdam litteram reverendi in Christo patris domini Raymundi Dei gracia Elnensis episcopi, sigillo ejusdem in dorso sigillatam, cujus forma talis est : «Raymundus miseracione divina Elnensis episcopus, executor ad infrascripta a Sede apostolica deputatus, discreto viro Jacobo Martini ofiiciali nostro Elnensi salutem in Domino sempiternam, etc., ut supra.» Auctoritate cujus littere idem officialis citavit omnes et singulos astantes inibi et presentes, sicut et super hiis que in dicta littera continentur. De quibus [quidem citaci]one et omnibus aliis et singulis supradictis, idem officialis mandavit per me notarium infrascriptum fieri publicum instrumentum, quod fuit factum in dictis capella et domo Mansi Dei, XIX kalendas februarii, anno Domini millesimo ccc° nono. In [presencia ?] et testimonio Johannis de Vilaclare, Raymundi Savine et Raymundi Troyn de Perpiniano, et mei Petri Gayraudi [clerici ?] notarii publici dicti domini episcopi, qui predictis omnibus interfui, et ea omnia scripsi, et in formam publicam redegi, et signo [meo signavi]."

L'interrogatoire des Templiers du Masdéu in Michelet, Le procès des Templiers

http://www.mediterranees.net/moyen_age/templiers/reponses2.html

 

EXTRAIT:

"Consequenter in eodem instanti idem dominus episcopus publice fecit vocari et ad sui presenciam venire omnes clericos seculares et laicos nec non viros altos cujuslibet religionis qui ibi aderant, precipiens eis et monens eos monicione canonica quod si forte quisquam eorum sciret aliqua super inquisitionem predictam jam a se incepta contra ordinem et singulares personas ejusdem ordinis Templi, quod illa diceret et publicaret et aliquatenus non celaret eidem domino episcopo inquirenti a die presentas monicionis usque ad dies octo sequentes, alioquin ipsos scientes et celantes et non revelantes eidem domino episcopo infra terminum predictum ex tunc in hiis scriptis excommunicacionis vinculo innodavit. In presencia et testimonio Bernardi de Priciano et Guillelmi Bonihominisi, Raymundi Troyn et plurium aliorum clericorum, presbiterorum et laycorum."